Cum subit
Cum subit illius tristissima noctis imago, quod mihi supremum tempus in urbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. Iam prope lux aderat qua me discedere Caesar finibus extremae iusserat Ausoniae nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: torpuerant longa pectora nostra mora, non mihi seruorum, comites non cura legendi, non aptae profugo uestis opisue fuit. Non aliter stupui, quam qui Iouis ignibus ictus uiuit et est uitae nescius ipse suae.
|
 |
Iam prope lux aderat